|
LIBER SAPIENTIAE
1 1 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de
Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, 2
quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat
eis, qui fidem habent in illum. 3 Perversae enim cogitationes separant
a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. 4 Quoniam in
malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore
subdito peccatis. 5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet
fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a
superveniente iniquitate. 6 Spiritus enim diligens hominem est
sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum
illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae
eius auditor; 7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et
ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. 8 Propter hoc, qui
loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium
corripiens. 9 In cogitationibus enim impii interrogatio
erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad
correptionem iniquitatum illius; 10 quoniam auris zeli audit
omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. 11 Custodite ergo
vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite
linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem,
quod mentitur, occidit animam. 12 Nolite zelare mortem in errore vitae
vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum
vestrarum, 13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in
perditione vivorum; 14 creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles
sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum
exterminii, nec inferorum regnum in terra: 15 iustitia enim est
immortalis. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt
illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt
ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.
2 1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “ Exiguum et
cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine
hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. 2 Quia ex
tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam
fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis
nostri; 3 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus
diffundetur tamquam mollis aer. 4 Et nomen nostrum oblivioni tradetur
per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit
vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula
dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius
aggravata. 5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est
reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. 6
Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in
iuventute sollicite. 7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et
non praetereat nos flos temporis verni; 8 coronemus nos calycibus
rosarum, antequam marcescant, 9 nullum pratum exsors sit luxuriae
nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars
nostra, et haec est sors. 10 Opprimamus pauperem iustum et non
parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. 11 Sit
autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile
invenitur. 12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est
nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata
legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. 13 Promittit
se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat. 14 Factus est
nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad
videndum, 15 quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae
sunt viae eius. 16 Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et
abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit
novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. 17 Videamus
ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius
erunt: 18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit
eum de manibus contrariorum. 19 Contumelia et tormento interrogemus
eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; 20
morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus
illius ”. 21 Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos
malitia eorum, 22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem
speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum
immaculatarum. 23 Quoniam Deus creavit hominem in
incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; 24
invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur
autem illam, qui sunt ex parte illius.
3 1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget
illos tormentum mortis. 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et
aestimata est afflictio exitus illorum, 3 et, quod a nobis est iter,
exterminium; illi autem sunt in pace. 4 Etenim, si coram hominibus
tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; 5 et in
paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit
eos et invenit illos dignos se. 6 Tamquam aurum in fornace probavit
illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, 7 et in tempore
visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto
discurrent; 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et
regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9 Qui confidunt in illo,
intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent
illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio
electis eius. 10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem
habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. 11
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est
spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12
Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta
generatio eorum. 13 Quoniam felix est sterilis et
incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in
respectione animarum. 14 Et spado, qui non operatus est per manus suas
iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim
illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. 15
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat,
radix sapientiae. 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione
erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. 17 Et, si quidem
longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in
novissimo senectus illorum; 18 et, si celerius defuncti fuerint, non
habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: 19 generationis
enim iniquae dirae sunt consummationes.
4 1 Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas
est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud
homines. 2 Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum
se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum
certaminum praemium vincens. 3 Multigena autem impiorum multitudo non
erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum
altam nec stabile firmamentum collocabit. 4 Etenim, si in ramis ad
tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a
nimietate ventorum eradicabitur. 5 Confringentur rami
inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad
manducandum et ad nihilum aptus. 6 Ex iniquis enim somnis filii, qui
nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione
sua. 7 Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio
erit. 8 Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque
annorum numero computatur; 9 cani autem sunt sensus hominis, et
aetas senectutis vita immaculata. 10 Placens Deo factus est
dilectus et vivens inter peccatores translatus est; 11 raptus est,
ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam
illius. 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et
inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. 13
Consummatus in brevi explevit tempora multa; 14 placita enim erat
Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio
iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes
in praecordiis talia, 15 quoniam gratia et misericordia est in electis
eius, et visitatio in sanctis illius. 16 Condemnat autem iustus
mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam
senectutem iniusti. 17 Videbunt enim finem sapientis et non
intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum
Dominus. 18 Videbunt et contemnent; illos autem Dominus
irridebit. 19 Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in
contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos
praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad
supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum
peribit. 20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et
traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
5 1 Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui
angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius. 2 Videntes
turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae
salutis 3 dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia
spiritus gementes: 4 “ Hic erat, quem habuimus aliquando in
derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius
aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. 5 Quomodo
computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est? 6
Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit
nobis, et sol non est ortus nobis; 7 implicati sumus tribulis
iniquitatis et perditionis et ambulavimus per deserta
inaccessa, viam autem Domini ignoravimus. 8 Quid nobis profuit
superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis? 9
Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius
percurrens 10 et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem
aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque
semitam carinae illius in fluctibus; 11 aut tamquam avis, quae
transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum
sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis
alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; 12 aut
tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in
se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. 13 Sic et nos, nati,
continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus
ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus ”. 14 Quoniam
spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma
gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento
diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. 15
Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces eorum, et
cogitatio illorum apud Altissimum. 16 Ideo accipient coronam
decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget
eos et brachio suo defendet illos. 17 Accipiet pro armatura zelum
suum et armabit creaturam ad ultionem inimicorum, 18 induet pro
thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum; 19
sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem. 20 Acuet autem duram iram in
lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. 21
Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu nubium
ad signum insilient, 22 et ab ira saxa iaculante ira plenae
mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina
concurrent duriter. 23 Contra illos stabit spiritus virtutis et
tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram
iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium.
6 1 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices
finium terrae. 2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et
placetis vobis in turbis nationum. 3 Quoniam data est a Domino potestas
vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et
cogitationes scrutabitur, 4 quoniam, cum essetis ministri regni
illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum
voluntatem Dei ambulastis. 5 Horrende et cito instabit
vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; 6 exiguo
enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento
interrogabuntur. 7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec
verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse
fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; 8 potentibus autem
durum instat scrutinium. 9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones
mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. 10 Qui enim
custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista,
invenient defensionem. 11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite
illos et habebitis disciplinam. 12 Clara est et, quae numquam
marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et
invenitur ab his, qui quaerunt illam. 13 Praeoccupat, qui eam
concupiscunt, ut prior se ostendat illis. 14 Qui de luce vigilaverit
ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis
inveniet. 15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui
vigilaverit propter illam, cito securus erit. 16 Quoniam dignos se ipsa
circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni
providentia occurrit illis. 17 Initium enim illius verissima est
disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, 18
et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum
confirmatio incorruptionis est, 19 incorruptio autem facit esse
proximum Deo; 20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad
regnum. 21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges
populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. 22 Quid est
autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a
vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam
in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. 23 Neque cum
invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps
sapientiae. 24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis
terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. 25 Ergo accipite
disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
7 1 Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex
genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris
figuratus sum caro; 2 decem mensium tempore coagulatus in
sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente. 3 Et ego
natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter
patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans. 4 In
involumentis nutritus sum et curis; 5 nullus enim rex aliud habuit
nativitatis initium. 6 Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et
similis exitus. 7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et
invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. 8 Praeposui illam regnis
et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; 9 nec
comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione
illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in
conspectu illius. 10 Super salutem et speciem dilexi illam et
proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen
illius. 11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum
illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, 12 et laetatus sum
in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista, et ignorabam quoniam
horum omnium mater est; 13 quam sine fictione didici et sine invidia
communico; divitias illius non abscondo. 14 Infinitus enim thesaurus
est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se
paraverunt propter disciplinae dona commendati. 15 Mihi autem det
Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data
sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; 16
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et
operum scientia. 17 Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam
veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes
elementorum, 18 initium et consummationem et medietatem
temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum, 19
anni cursus et stellarum dispositiones, 20 naturas animalium et iras
bestiarum, vim spirituum et cogitationes hominum, differentias
virgultorum et virtutes radicum. 21 Et, quaecumque sunt absconsa et
manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia. 22 Est
enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex,
subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens,
amans bonum, acutus, 23 quem nihil vetat, benefaciens, humanus,
benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia
prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos,
subtilissimos. 24 Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit
autem et penetrat omnia propter munditiam. 25 Halitus est enim virtutis
Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil
inquinatum in eam incurrit: 26 candor est enim lucis aeternae et
speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. 27 Et,
cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per
generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas
constituit. 28 Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia
inhabitat. 29 Est enim haec speciosior sole et super omnem
dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: 30
illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit
malitia.
8 1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter. 2 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et
quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius.
3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium
Dominus dilexit illam. 4 Doctrix enim est disciplinae Dei et
electrix operum illius. 5 Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio
in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? 6 Si
autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est
artifex? 7 Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt
virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et
fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. 8 Et, si
multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura
conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et
monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. 9
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit
mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. 10
Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores
iuvenis; 11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium
admirabilis ero. 12 Tacentem me sustinebunt et loquentem me
respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. 13
Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me
futuri sunt, relinquam. 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt
subditae; 15 timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine
videbor bonus et in bello fortis. 16 Intrans in domum meam,
conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio
illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. 17
Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam
immortalitas est in cognatione sapientiae, 18 et in amicitia illius
delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine
defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et
praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut
mihi illam assumerem. 19 Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum
animam bonam; 20 quin potius, cum essem bonus, veni in corpus
incoinquinatum. 21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse
continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius
esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex
toto corde meo:
9 1 “ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti
omnia verbo tuo 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut
dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, 3 et disponeret orbem
terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium
iudicaret, 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me
reprobare a pueris tuis, 5 quoniam servus tuus sum ego et filius
ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad
intellectum iudicii et legum. 6 Nam, et si quis erit consummatus inter
filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum
computabitur. 7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum
tuorum et filiarum; 8 dixisti me aedificare templum in monte sancto
tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem
tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. 9 Et tecum
sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem
terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et
quid directum in praeceptis tuis. 10 Emitte illam de caelis sanctis
tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum
laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. 11 Scit enim illa omnia
et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me
in sua gloria. 12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum
tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. 13 Quis enim hominum
poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit
Dominus? 14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae
providentiae nostrae: 15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat
animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 16
Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt,
invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis
investigabit? 17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis
sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? 18 Et sic
correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi
placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt
”.
10 1 Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis
terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a
delicto suo 2 et dedit illi virtutem continendi omnia. 3 Ab hac ut
recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternae caedis
deperiit; 4 propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum
sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. 5 Haec et in
consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et
conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem
custodivit. 6 Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit
fugientem, descendente igne in Pentapolim; 7 cuius adhuc in
testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis
temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria
stans figmentum salis. 8 Sapientiam enim praetereuntes non tantum in
hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae
reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere
potuissent. 9 Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus
liberavit. 10 Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias
rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam
sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores
illius. 11 In avaritia circumvenientium illum affuit illi et
honestum fecit illum. 12 Custodivit illum ab inimicis et ab
insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit
illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas. 13 Haec
venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; 14
descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit
illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos,
qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt
illum, et dedit illi claritatem aeternam. 15 Haec populum sanctum et
semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum
deprimebant. 16 Intravit in animam servi Domini et stetit contra
reges horrendos in portentis et signis. 17 Reddidit sanctis mercedem
laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in
velamento diei et in luce stellarum per noctem. 18 Transtulit illos
per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam 19 inimicos
autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. 20 Ideo
iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum
tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, 21 quoniam
sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit
disertas.
11 1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. 2 Iter
fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis
fixerunt casas; 3 steterunt contra hostes et de inimicis se
vindicaverunt. 4 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis
aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. 5 Per
quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis
deessent, bene cum illis actum est. 6 Nam pro fonte quidem perennis
fluminis, tabescente sanguine turbidi 7 in traductionem decreti
infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, 8 ostendens
per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares. 9
Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam
accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta
paterentur. 10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem
tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti. 11 Absentes enim et
praesentes similiter torquebantur; 12 duplex enim illos acceperat
taedium et gemitus cum memoria praeteritorum. 13 Cum enim audirent
per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum. 14 Quem enim
in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum
mirati sunt, non similiter iustis sitientes. 15 Pro cogitationibus
autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos
serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum
animalium in vindictam, 16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per
haec et torquetur. 17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus
tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis
multitudinem ursorum aut audaces leones 18 aut recens conditas ira
plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi
fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas
fulgurantes, 19 quarum non solum laesura poterat illos
exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 20 Sed et sine
his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et
dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et
pondere disposuisti. 21 Multum enim valere tibi soli subest
semper, et virtuti brachii tui quis resistet? 22 Quoniam tamquam
momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam
gutta roris antelucani, quae descendit in terram. 23 Sed misereris
omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter
paenitentiam. 24 Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti
eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. 25
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a
te vocatum non esset, conservaretur? 26 Parcis autem omnibus, quoniam
tua sunt, Domine, qui amas animas.
12 1 Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. 2
Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant,
admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine. 3
Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos
exhorruisti, 4 quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et
sacrificia impia; 5 et filiorum necatores sine misericordia et
comestores viscerum C humanarum carnium epulationem et sanguinis
- participes mysteriorum e medio comissationis 6 et auctores caedis
parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus
parentum nostrorum, 7 ut dignam perciperet peregrinationem puerorum
Dei, quae tibi omnium carissima est terra. 8 Sed et his tamquam
hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui
vespas, ut illos paulatim exterminarent. 9 Non quia impotens eras in
acie subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul
exterminare; 10 sed, paulatim iudicans, dabas locum
paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et
naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio
illorum in perpetuum: 11 semen enim erat maledictum ab initio. Nec
timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum; 12 quis enim dicet tibi:
“ Quid fecisti? ”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi
imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in
contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? 13 Non enim est
alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non
iniuste iudicasti. 14 Neque rex neque tyrannus in conspectu
tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti. 15 Cum autem sis
iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri,
condemnare exterum aestimas a tua virtute. 16 Fortitudo enim tua
iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te
parcere facit. 17 Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse
in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam
traducis. 18 Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et
cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris,
posse. 19 Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam
oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios
tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. 20 Si enim inimicos
servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et
remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a
malitia, 21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum
parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum
promissionum! 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros
multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et,
cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. 23 Unde et illis, qui
in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti
tormenta. 24 Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos
aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium
insensatorum more decepti: 25 propter hoc, tamquam pueris
insensatis, iudicium in derisum dedisti. 26 Qui autem ludibriis
increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; 27
in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant
deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim
negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis
condemnationis venit super illos.
13 1 Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest
scientia Dei; et de his, quae videntur bonis, non potuerunt
intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt
artificem. 2 Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum
stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis
terrarum, deos putaverunt. 3 Quorum si specie delectati, illa deos
putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei
enim principium et auctor constituit ea. 4 Si autem virtutem et
operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit,
fortior est illis: 5 a magnitudine enim et pulchritudine
creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri. 6 Sed tamen
in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quaerentes et
volentes invenire. 7 Etenim, cum in operibus illius conversentur,
inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae
videntur. 8 Iterum autem nec his potest ignosci: 9 si enim tantum
valuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum
non facilius invenerunt? 10 Infelices autem, et in rebus mortuis sunt
spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et
argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem
inutilem, opus manus antiquae. 11 Aut si quis artifex faber de silva
tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et
arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem
vitae; 12 reliquiis autem eius operis ad praeparationem escae
abusus, satiatus est, 13 et reliquum horum, quod ad nullos usus
facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit
diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei
figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis 14 aut alicui ex
vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum
faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quae in illo erat,
perliniens 15 et faciens ei dignam habitationem in pariete posuit
illud, confirmans ferro. 16 Ne igitur forte caderet providit
illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est,
et opus est illi adiutorium. 17 Et de substantiis et de nuptiis et de
filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima
est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur 18 et pro vita rogat
mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere
petit ab eo, quod ambulare non potest, 19 et de acquirendo et de
operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus
inutile est manibus.
14 1 Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter
facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. 2
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia
fabricavit. 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam
dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam, 4
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte
aliquis adeat mare. 5 Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae
opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas
suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. 6 Sed et ab
initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem
confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat
gubernata. 7 Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; 8
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia
ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus
cognominatus est. 9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas
eius: 10 etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta
patietur. 11 Propter hoc et in idolis nationum erit
visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in
tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus
insipientium. 12 Initium enim fornicationis est exquisitio
idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; 13 neque enim
erant ab initio, neque erunt in perpetuum. 14 Supervacuitate enim
hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis
est inventus. 15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti
filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc
tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et
sacrificia. 16 Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua
consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio
colebantur figmenta; 17 quos cum in palam homines honorare non
possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum
efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant,
fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua
sollicitudine. 18 Ad incrementum autem huius culturae provexit et
hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia; 19 ille enim volens
forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut
similitudinem in melius figuraret. 20 Multitudo autem hominum abducta
per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus
fuerat, nunc deum aestimaverunt. 21 Et haec fuit vitae humanae
deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes
homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. 22
Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno
viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem
appellant. 23 Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia
facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias
habentes, 24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed
alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat. 25 Et omnia
commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et
infidelitas, turbatio et periurium, 26 tumultus bonorum, gratiarum
immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum
inordinatio, moechia et impudicitia. 27 Infandorum enim idolorum
cultura omnis mali initium et causa est et finis. 28 Aut enim, dum
laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut
peierant cito. 29 Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima
sunt, male iurantes noceri se non sperant. 30 Utraque autem illis
evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et
iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem. 31 Non enim
iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum
praevaricationem.
15 1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in
misericordia disponens omnia. 2 Etenim, si peccaverimus, tui sumus,
scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te
sumus computati. 3 Nosse enim te consummata iustitia est, et scire
virtutem tuam radix est immortalitatis. 4 Nec enim in errorem induxit
nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine
fructu, effigies maculata per varios colores, 5 cuius aspectus
insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis
effigiem sine anima. 6 Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in
talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. 7 Sed et
figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros
unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in
usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum
autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est
figulus. 8 Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille,
qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se,
unde acceptus est, repetitus animae debitum. 9 Sed cura est illi,
non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed
concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et
gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10 Cinis est cor
eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita
eius, 11 quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi
animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12
Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae
compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo
acquirere. 13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae
materia fragilia vasa et sculptilia fingit. 14 Omnes enim
insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici
populi tui et per potentiam opprimentes illum. 15 Quoniam omnia idola
nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad
videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad
audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum
pigri ad ambulandum. 16 Homo enim fecit illos, et, qui spiritum
mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum
fingere: 17 cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus
iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem
vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. 18 Sed et animalia
miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt
deteriora. 19 Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari
possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei
laudem et benedictionem eius.
16 1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per
multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. 2 Pro qua castigatione bene
disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum
saporem, escam parasti eis ortygometram: 3 ut illi quidem
concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa
sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in
brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. 4 Oportebat enim
illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus
tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum
exterminabantur. 5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum
ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in
perpetuum ira tua permansit, 6 sed ad correptionem in brevi turbati
sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis
tuae. 7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat,
sanabatur, sed per te omnium salvatorem. 8 In hoc autem ostendisti
inimicis nostris quia tu es, qui liberas ab omni malo. 9 Illos enim
locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas
animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; 10 filios
autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim
tua adveniens sanabat illos. 11 In memoriam enim sermonum
tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes
oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. 12 Etenim neque
herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat
omnia. 13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad
portas mortis et reducis. 14 Homo autem occidit quidem per malitiam
suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare
animam, quae recepta est. 15 Sed tuam manum effugere impossibile
est: 16 negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui
flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem
passi et per ignem consumpti. 17 Quod enim valde mirabile
erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est
enim orbis iustorum. 18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne
combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi
videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. 19
Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis
exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. 20 Pro quibus
angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo
praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et
ad omnem gustum aptum. 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios
ostendebat; et deserviens sumentis voluntati, ad quod quisque
volebat, convertebatur. 22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et
non tabescebant, ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans; 23 hic autem iterum,
ut nutrirentur iusti, etiam suae virtutis oblitus est. 24 Creatura
enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus
iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te
confidunt. 25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata, omnium
nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem eorum, qui a te
desiderabant, 26 ut discerent filii tui, quos dilexisti,
Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo
tuus credentes in te conservat. 27 Quod enim ab igne non poterat
exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, 28
ut notum esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem
tuam et ad ortum lucis te adorare. 29 Ingrati enim spes tamquam
hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua
supervacua.
17 1 Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc
indisciplinatae animae erraverunt. 2 Dum enim persuasum habent iniqui
posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis
compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae
iacuerunt. 3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso
oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris
perturbati. 4 Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore
custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et
phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. 5 Et ignis quidem nulla
vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae
flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. 6 Apparebat
autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi
illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae
videbantur; 7 et magicae artis appositi erant derisus, et in
sapientia gloriae correptio cum contumelia. 8 Illi enim, qui
promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima
languente, hi cum ridiculo timore languebant. 9 Nam, etsi nihil
turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione
commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis
effugere posset, negantes se videre. 10 Formidinis enim suae propriae
nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit
saeva perturbata conscientia. 11 Nihil enim est timor nisi proditio
auxiliorum, quae sunt a cogitatione; 12 et, dum ab intus minor est
exspectatio, maiorem computat inscientiam eius causae, quae tormentum
praestat. 13 Illi autem per impotentem vere noctem et ab impotentis
inferni speluncis supervenientem, eundem somnum dormientes, 14
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae
deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor
infundebatur. 15 Itaque, si quisquam illic decidisset, custodiebatur
in carcere sine ferro reclusus. 16 Sive enim rusticus quis erat aut
pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem
sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant
colligati. 17 Sive spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos
avium sonus suavis aut numerus aquae decurrentis nimium aut sonus
durus praecipitatarum petrarum 18 aut ludentium animalium cursus
invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de
cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore. 19
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis
operibus continebatur; 20 solis autem illis superposita erat gravis
nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi
erant graviores tenebris.
18 1 Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem
illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem
passi erant, magnificabant; 2 quoniam autem, qui ante laesi erant, non
laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum
petebant. 3 Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae
viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis
praestitisti. 4 Digni quidem illi carere luce et pati carcerem
tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos
incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari. 5 Cum cogitarent
iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in
traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos
perdidisti in aqua valida. 6 Illa nox ante cognita est a patribus
nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis
crediderunt, animaequiores essent. 7 Suscepta est a populo tuo
sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio; 8 sicut enim
punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. 9 Absconse
enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in
concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos
sanctos patrum iam ante decantantes laudes. 10 Resonabat autem
inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum
infantium. 11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et
popularis homo regi similia passus; 12 similiter ergo omnes uno nomine
mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi
sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio
illorum, exterminata erat. 13 De omnibus enim non credentes propter
veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium
Dei esse. 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in
suo cursu medium iter haberet, 15 omnipotens sermo tuus de caelo a
regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram
prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; 16 et
stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in
terra. 17 Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt
illos, et timores supervenerunt insperati, 18 et alius alibi
proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam,
demonstrabat. 19 Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec
praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent. 20 Tetigit
autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est
multitudinis, sed non diu permansit ira tua. 21 Properans enim homo
sine querela propugnavit, proferens servitutis suae
scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et
finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. 22
Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae
potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta
parentum et testamentum commemorans. 23 Cum enim iam acervatim
cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit
impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam. 24 In veste
enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum
magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in
diademate capitis illius. 25 His cessit, qui exterminabat, et haec
extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.
19 1 Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira
supervenit; praesciebat enim et futura illorum, 2 quoniam, cum ipsi
permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent
illos, consequebantur illos paenitentia acti. 3 Adhuc enim inter
manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam
sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes
proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. 4 Trahebat enim
illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant,
oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret
punitionem, 5 et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi
autem novam mortem invenirent. 6 Omnis enim creatura in suo genere
iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri
tui custodirentur illaesi. 7 Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex
aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via
sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, 8 per quem
cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua
mirabilia monstra. 9 Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam
agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti
illos. 10 Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum
facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra
muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. 11
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti
concupiscentia, postulaverunt escas epulationis: 12 in consolationem
enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra. 13 Et vexationes
peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant,
argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas
nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. 14
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos
hospites in servitutem redigebant. 15 Et non solum haec, sed et alius
quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant
extraneos; 16 isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui
eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. 17
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum,
vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui
quaerebat. 18 Inter se enim elementa convertuntur, sicut in
psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum
custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo
aestimari potest. 19 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et,
quaecumque erant natantia, in terram transibant. 20 Ignis in aqua
valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae
obliviscebatur. 21 Flammae e contrario corruptibilium animalium non
vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile
dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. 22 In omnibus
enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non
despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens
eis.
|